ei quomodo possunt haec fieri respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit